Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Thomas
Schola Humilitatis Et Charitatis: Ex S. Bernardi et D. Thomæ Opusculis Collecta — Augustæ Vindelicorum: Typis Joannis Baptistæ Rösl, 1793 [VD18 12572993]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47643#0052
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
44 B). Bernardi Abbat. Trassiatug
perfunderes, tuae malitiae aestibus inflammare^
ut quomodo Altissimus sua bonitate, ac ia-
pientia omnibus siliis obedientiae praeerat, ita
& tu super omnes silios superbiae Rex conssi»
tutus tua eos assuta malitia, ac malitiosa astutia
regeres, per quod Altissimo similis esses. Sed
miror, cum in praescientia Dei tuum praevide-»
ris principatum, cur non in eadem praevidisti
&; praecipitium ? Nam si praevidisti, qua: in-
sama fuit, ut cum tanta miseria cuperes prin-
cipari, ut malles misere praeesse, quam felici-
ter subesse? An non expediebat, participem
esse plagarum illarum luminosarum, quam prin-
cipem tenebrarum harum? Sed credibilius est,
quod non praevideris, aut propter illam cau-
sam, quam superius dixi, quia Dei bonitatem
attendens, dixisti in corde tuo> non requiret (x)9
propter quod o impie Deum irritasti; aut quia
viso principatu statim in oculo superbiae trabs
excrevit, qua interposita casiim videre non
potuisti.
Sic Joseph Q/), cum praevidisset exalta-
tionem suam, non tamen praescivit sui vendi-
tionem, quamvis propior esset venditio, quam
exaltatio: non quod tantum Patriarcham in
superbiam crediderim incidisse, std ut ejus ex-
emplo pateat, quod hi, qui futura praevident
per Spiritum Prophetiae, etsi non omnia, non
tamen ideo putandi sint, nulla praevidisse,
Ouodsi

(x) Psalrr. 9. («/) Gencs. 37.
 
Annotationen