Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Thomas
Schola Humilitatis Et Charitatis: Ex S. Bernardi et D. Thomæ Opusculis Collecta — Augustæ Vindelicorum: Typis Joannis Baptistæ Rösl, 1793 [VD18 12572993]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47643#0054
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
D. Ber nardi Abbat. Tr afflatus

ciunt, dum inter singularia dona, quae reci-
piunt, communi hominum vanitate puisari se
lentiunt, ut, dum per gratiam supra se aliquid
cernunt, non obliviscantur, quod sunt. btd
quid de revelationibus ad curiositatem? De
quibus ut haec per excessum intermiscerem,
inde occasio sumpta est, cum ostendere vellem
reprobum Angelum ante casum suum ile po»
tuisse praevidere illam, quam post accepit, in
reprobos dominationem, ut tamen suam non
praesciret damnationem. De quo etiam non-
nullis quaestiunculis, motis magis, quam solu-
tis, totius disputatiunculae haec summa sit,
quod per curiositatem a veritate ceciderit, quia
prius spe<ftavit curiose, quod afieftavit illicite,
speHavit sumptuose. Jure igitur in gradibus
Superbite primum curiositas vendicat sibi, quae
etiam inventa est esse initium omnis peccati.
Sed nisi haec citius cohibeatur, in levitatem
animi, quae secundus gradus est, cito delabitur.
Secundus gradus Levitas animi.
Monachus enim, qui sui negligens, alios
curiose circumspicit, dum quosdam suspicit
superiores, quosdam despicit inseriores , & in
aliis quidem videt, quod invidet; in aliis, quod
irridet, inde fit, ut pro mobilitate oculorum
levigatus animus, nulla utique sui cura aggra-
vatus , modo per superbiam ad alta se eri-
gat , modo per invidiam in ima demergat.
 
Annotationen