Multi his temporibus enituntur et efficiunt, ut res variae ac
multiplices in lexicis florilegiis excerptis congestae tandem discer-
nantur atque ad suum quaeque fontem auctoremve revocentur.
Idem in explicanda Stoicorum philosophia apud Stobaeum
Laertiumque Diogenem enarrata instituens nuperrime Hirzelius
publici iuris fecit librum, cuius altera pars inscribitur «die Ent-
wicklung der stoischen rhilosophie ». Quo in vqlumine quamquam
haud pauca nova luce illustrantur, tamen in universum praemature
haec res videtur esse suscepta. Sat multa enim inveniuntur quae
ab auctore absoluta non sint neque omnino adhuc absolvi possint.
Nam ad totam Stoicorum doctrinam qualis exorta progressa per-
fecta sit depingendam imprimis necesse est omnes quae ad eorum
sententias pertineant reliquiae et colligantur et disponantur. Atque
disponendae sunt ita, ut quomodo singuli eius sectae philosophi
inter se dissenserint appareat. Quod opus spero fore ut hoc quoque
opusculo paululum proficiat.
Etenim Andronici Rhodii qui fertur libellus περί παθών perraro
adhuc est adhibitus, quia tantis sordibus iacebat obrutus, ut plerique
eum antiquo tempori tribuere non ausi medio aevo ab Andronico
Callisto confectum esse arbitrarentur. Sed iniustissime eos de
libello iudicasse iam demonstratur codice quem indagare mihi con-
tigit saeculo X scripto Coisliniano 120. Is enim cum vetustate
statim suspiciones illas deprimit tum prorsus aliam et priorem
sincerioremque recensionem exhibet quam omnes ceteri codices
editionesque. Hoc primario subsidio quod uti mihi licuit eximiae
debeo liberalitati Alfredi Schoenii, qui intercedente Wachsmuthio
codicem accuratissime in usum meum contulit.
Editores sat diligenter secuti sunt editionem principem ab
Hoeschelio curatam, nisi quod nonnullos locos coniecturis tam
lenibus quam levibus sanare studebant. Hoeschelius vero Augustae
Vindel. anno 1593 libellum edidit e duobus codicibus, de quibus
nihil dicit nisi alterius apographum a Maximo Margunio Episcopo