Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Editor]; Töppen, Max [Editor]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Editor]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0218
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
200

PETRI DE DUSBÜRG

se potuit sustinere. Quod quidam abbas intelligens voluit examinare, si ita res
se haberet, et adducens secum duos juvenes fornicatores accessita ad magi-
strum, qui statim visis famulis jussit eos recedere. Sed dum famuli premissa
vera contricione et confessione redirent, magister intuens eos ait: o bone Jesu,
quam misericors et bonus tu es, isti duo famuli prius fuerunt filii diaboli, medo
sunt filii dei.
34 De electione Wilhelmi comiiis Hollandie in regem Romanorum.
1249 Anno domini MCCXLIX mortuo lantgravio Wilhelmus comes Hollandie electus fuit in regem
Romanorum, sed post modicum tempus est a Frisonibus interfectus, et sic uterque caruit corona
imperiali. (Ptol. 22, 9.)
35 De morte Henrici regis Dacie.
1250 Anno MCCL Henricus rex Dacie a fratre suo juniore Abel occiditur, ut pro eo regnaret, sed
justo dei judicio, ne pro malicia commodum reportaret, secundo anno est a Frisonibus occi-
sus. (Mart. P. 404.). Hoc factum predixit regi sanctus Wenceslaus dux Bohemorum,
qui ante ccc annos eodem modo a fratre suo fuerat interemptus, et rogavit
dictum regem Henricum, ut in honorem sui nominis ecclesiam faceret fabricari,
sicut fecit, scilicet monasterium ordinis Cisterciensisb in Revalia, que est sita in
terra Livonie.
36 De destructione civitatis Neapolis et morte Conradi filii Friderici n
imperatoris.
1251 Anno domini MCCLI Conradus filius Friderici imperatoris II de filia regis Jerosolimitani
intravit regnum Apulie et Neapolim c. Muros funditus destruxit, sed anno sequenti mortuus est
veneno. (Mart. p. 404.)
37 De Alexandro papa im et vacacione imperii.
1253 Anno domini MccLin Alexander papa im quondam legatus Wilhelmus terre Polonie
et Pruzie vacante imperio sedit. Hic fuit beneficus, graciosus et pius in pauperes et (Ptol. 22, 13.)
multa bona fecit pro statu terre Pruzie, quiad angustias, quas ibi fratres domus
Theutonice et alii cristifideles paciuntur, fide viderat oculata1.
38 De fratre Poppone magistro generali vi ordinis domus Theutonice.e
Frater Poppo de Osterna magister generalis vi ordinis domus Theutonice
fuit hoc tempore. Hic post multa bella, que ante assumptum officium et post
gloriose gessit in terra Pruzie et Livonie, gravatus senio et labore officium suum
humiliter resignavit, et successit ei frater Anno in officio supra dicto2.
39 De electione Alfonsi regis Castelle et Richardi comiiis Cornubie fratris
regis Anglie in regem Romanorum in discordia.
1256 Anno domini MCCLVI principes Alimanie duos scilicet Alfonsum regem Castelle et Richardum
comitem Cornubie fratrem regis Anglie in discordia elegerunt in regem Romanorum, que discordia
muito tempore duravit. (Ptol. 22, 15.)
a) decessit H. Cap. 35. b) cistriciensis K. T. cisterciensis H. Cap. 36. c) Neapolim K. D. Neapoli
capta Mart. Pol. Neapolis m. I. Cap. 37. d) qui H. Cap. 38. e) So im Index, im Text de m. o. d. t. VI.
1) Vgl. zu III, c. 33.
. 2) Nach der Stellung, welche Dusburg dieser Notiz giebt, scheint er die Wahl Poppo’s
nach 1233 zu setzen. Poppo verwaltete das hochmeisterliche Amt nur bis 1236 oder 1237,
Historiogr. S. 266.
 
Annotationen