Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Spinoza, Benedictus ¬de¬
Tractatus Theologico-Politicus: Continens Dissertationes aliquot, Quibus ostenditur Libertatem Philosophandi non tantum salva Pietate, & Reipublicae Pace posse concedi: sed eandem nisi cum Pace Reipublicae, ipsaque Pietate tolli non posse — Hamburgi [i.e. Amsterdam], 1670 [VD17 1:078452K]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30729#0058

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
40 Tractatus

qiiiC ■ non fuerunt satfa in tota terra, nec in omnibus gentibus &c.
Quare Moles hic de sola Hebrsorum eledtione, ut eam explicui,
agit , nec aliud a Deo petiit. Attamen in Epiilola Pauli ad Rom.
alium textum reperio , qui me magis movet, nempe cap. 3. ts. 12.
ubi Paulus aliud , quamnoshic, docere videtur 5 aitenim, qiuzefl
igitur praflantia Judrei ? aut qiue utilitas circumcisionis, mnlta per
omnem modim; primarium enim eft, quod ei cmtredita funt eloquia
Dei. Sed si ad Pauli dodtrinam, quam prxcipue docere vult atten-
dimus, nihil inveniemus, quod nostrae huic dodtrinsc repugnet,
sed contra eadem, qux nos hic , docere: ait enim vers. 29. ejusdem
capitis, Deum, & Judaeorum, & gentium Deum esse, &cap. 2.
vers. 25, 26. si circumcijkm refiliat, a lege, circumcijionem saciam
fcre pueputium , & contra , fi praputium obfervet mandatum legis ,
ejus prceputium reputari circumcifionem. Deinde vers. 9. cap. 4. ait
omnes aeque Judxos scilicet, & gentes sub peccato fuisse vpecca-
tum autem sme mandato , & lege non dari. Quare hinc evidentissi-
me constat, legem omnibus absolute (quod supra etiam ex Job.
cap. 28. ts. 28. ostendimus) revelatam Riissie, sub qua omnes vixe-
runt, nempe legem, quac solam veram virtutem speftat, non autem
illam, quaepro ratione, & constitutione singularis cujusdamim-
perii stabilitur, & ad ingenium unius nationis accommodatur. De-
nique concludit Paulus, quoniam Deus omnium nationumDeus
est, hoc est, omnibus asque propitius, & omnes aeque sub lege, &
peccato fuerant, ideo Deus omnibus nationibus Christum suum mi-
sit, qui omnes seque a servitute legis liberaret, ne amplius ex man-
dato Legis, sed ex constanti animi decreto , bene agerent. Paulus
itaque id , quod volumus adamussiim docet. Cumergoait ,Judais
tantim-Dei eloquia creditafuijse, vei intelligendum est, quod iis tan-
tum Leges scripto, reliquis autem gentibus sola tantum revelatio-
ne, & conceptu , concreditx fuerunt, vel, dicendum , (quando-
quidemid, quod soli Jpdaci objicere poterant, propulsare studet)
Paulum ex captu & secundum opiniones Judaeorum, tum temporis
receptas, respondere 5 nam ad ea, quse partim viderat, partim au-
diverat, edocendum, cum Grxcis erat Grjecus, & cum Judads Ju-
dasus. Superest jamtantum ut quorundam rationibus respondea-

mus,
 
Annotationen