Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Spinoza, Benedictus ¬de¬
Tractatus Theologico-Politicus: Continens Dissertationes aliquot, Quibus ostenditur Libertatem Philosophandi non tantum salva Pietate, & Reipublicae Pace posse concedi: sed eandem nisi cum Pace Reipublicae, ipsaque Pietate tolli non posse — Hamburgi [i.e. Amsterdam], 1670 [VD17 1:078452K]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30729#0101

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
»3

T H E O L O G I C O - P O LI T I C I CaJ). VII.

C A P U T VII.

De interjretatione Scnjturcc.

OMnibus in ore quidem est Sacram Scripturam yerbum
esse Dei, quod homines veram beatitudinem vel salutis
viam docet: Verum re ipsa aliud plane judicant 5 Vulgus
enim nihil minus curare videtur, quam ex documentis
Sacrae Scripturx vivere,& omnes fere sua commenta pro Dei verbo
venditare videmus,nec aliud studere , quam sub praetextu religionis
cxteros cogere, ut secum sentiant. Videmus, inquam, Theologos
sollicitos plerumque fuisse, quomodo sua figmenta & placitaex sa-
cris iiteris extorquere possent, & divina authoritate munire nec
aliudminore cum scrupulo majorequecumtemeritateagere,qtiam
Scripturas sive Spiritus Saucti mentem interpretari, & si tum eos
aliquidsoilicitos habet, non estquod verentur, ne Spiritui sando
aliquem errorem affingant & a via salutis aberrent, sedne erroris
ab aliis convincantur, atqueita propria eorum sub pedibus jaceat
authoritas, & ab aliis contemnantur. Quod si homines id,quod ver-
bis de Scriptura testantur, ex vero animo dicerent, tum aiiam pror-
sus vivendi rationem haberent, neque tot discordix eorum mentes
agitarent neque tot odiis certarent, nec tam coeca & temeraria cu-
piditate interpretandi Scripturam, novaquein Religione excogi-
tandi tenerentur *. Sed contra nihiltanquam Scripturx dodlrinam
ampledti auderent, quod ab ipsa quam clarissime non edocerentur :
& denique sacrilegi illi, qui Scripturam plurimis in locis adultera-
re non sunt veriti, a tanto scelere maxime cavissient, manusque sa-
crilegas ab iis abfiinuisient. At ambitio & scelus tantum tandem
potuerunt, utreligionon tam in obtemperandis Spiritus Sandti
documentis, quam in defendendis hominum commentis sita sit 5
imo ut religio non charitate , sed disieminandis discordiis inter ho-
mines, & odio insensissimo, quod falso nomine zeii divini & ar-
dentis fiudii adumbrant, propagando c.ontineatur. Acl hsec mala
accessitsuperstitio, qux homines rationem & naturam contemnere
docet, & id tantimi admirari ac venerari, quod huic utrique repu-

L 2. gnat:
 
Annotationen