Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stadtmüller, Hugo [Editor]
Anthologia Graeca epigrammatvm Palatina cvm Planvdea (2,1): Palatinae librum VII Planudeae L. III continens — Lipsiae: Teubner, 1899

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48104#0069
License: In Copyright
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De epp. in Anthologiam e Vitis Laertii translatis. LXI1I
Verbis, quae C scripsit p. 222: ταντα τα επιγράμματα εκ
της παμμέτρον εξελεγηΰαν Λαερτίον Λιογένονς, idem post
clausulam adpictam et rursus erasam adiunxit: έκτης βίβλον
της έπιγραερομένης βίων φιλοΰόφων. Quodsi Pammetrum
epp. sola ab ipso Diogene confecta exhibuisse recte sta-
tuunt (cf. Weissh. p. 37), aut parum noverat C Pammetrum
aut neglegentius εκ της βίβλον (pro καί εκ της β.) scripsit;
nec enim Pammetrus epp. 83 —133 (s. 135), in quibus quae-
dam a Diogene non composita, suppeditare poterat omnia,
nec suppeditabant Vitae, si modo epp., quae in Vitis non ex-
stant, 131 sq. inProtagoram ab lacobsio (epp.l34sq. in Gor-
giam et Hippocratem a Weigando) iure Diogeni vindicantur.
Certe ex Diogene sumpta sunt epp. VII 83 —130, 133 et 615
—620; reperiuntur praeterea apud Diogenem epp. libri VII
Palatini haec: 153 quod cum titulo Όμηρου non e Vitis
petitum est, unde L additamentum suum Κλεοβούλου τον
A. sumpsisse videtur (cf. ad 669, 1), Cratetis ep. 326 ad-
nexum disticho in Sardanapallum, ep. 80 (sumptum f. non e
Diog., sed e cor. Mei.) in poetam Heraclitum, ep. 508 quod e
sylloge Simonidea in Anth. Cephalanam transiit; tria epp.
217, 706, 744 haud scio an casu in Pal. singulis Antipatri
epigrammatis accesserint,ep. 744 (in Eudoxum) propter Pala-
tinae Laertianaeque recensionis diversitatem ex Vitis ascitum
iniuria negaveris. Epp. quae Platonis feruntur vel in Pla-
tonem scripta sunt ordinem Laertianum in Palatino non
servarunt; 669 sq. (amatoria), quae erant in lib. περί παλ.
τρνφης, ex epigrammatis in philosophos Constantinus exemit,
non item quae ex eodem illo Aristippi libro in Vitas trans-
lata sunt epp. 9 9 sq.; Asclepiadis in Archeanassam ep. (Melea-
greum) exhibet P initio epp. in mulieres (217 —224);
alterum in Eretrienses 259 postremum est epp. in viros
fortes, separatum ideo fort. a priore in Eretrienses epigram-
mate 256, quod fieri poterat ut illud non cum praecedenti-
bus 246 — 258 ex Corona Mei., sed ex alio fonte, e Diogenis
libro, peteretur. Tria in Platonem epp. 60 — 62 quoniam
(ut ep. 57) prioribus in philosophos 56 — 68 inserta erant,
duo seorsum a ceteris restabant epp. Platonica ex tertio
 
Annotationen