Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stadtmüller, Hugo [Hrsg.]
Anthologia Graeca epigrammatvm Palatina cvm Planvdea (2,1): Palatinae librum VII Planudeae L. III continens — Lipsiae: Teubner, 1899

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.48104#0070
Lizenz: In Copyright
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LXIV De epigrammatum syllogis in cod. Matrit. 24 servatis.
Vitarum libro 108 sq., quae extra ordinem Laertianum
epigrammati in Aristotelem 107 adnexa sunt. Itemque
ordine Laert. omisso huic quinti libri in Aristotelem
epigrammati Cephalas ep. decimi libri in Epicurum (A. P.
VII 106) praemisit ideo fortasse, ut iuxta ponerentur ver-
sus comparabilia referentes: ep. 104 τί τοΰοΰτον άκρητον
άφείδως έΰπαΰας, ep. 105 Ζ/ι,όνυΰος όταν πολύς ές δέμας
.έ'λ&τ], ep. 106 τον άκρητον έ'ΰπαΰεν, ep. 107 πιαν άηόνιπον.
Codex Matrit. XXIV (Ir. p. 89 sqq.) exaratus a Const.
Lascari epigrammata in confusa farragine continet plurima
excerpta e Planudeae codice (simili certe eius, unde fluxit
lani Lascaris editio); idemque exhibet nonnulla e Peplo, Vitis
Laertii, aliunde congesta, versibus etiam Solonis et Tryphio-
dori (38 sq.) insertis. Acervatae hae copiae duplici potis-
simum ratione dispositae sunt, ut aut eiusdem auctoris
epp. (cum alienis in eundem factis) privis syllogis com-
prehenderentur, aut Planudeae capita partim integra partim
circumcisa transferrentur.*) Sic epigrammatum syllogae
reperiuntur Callimachi, Alcaei, Sapphus Anytae Erinnae,
Platonis, Simonidis, et rursus exstant in cod.Matr. Planudeae
capita epigrammatum in philosophos, in poetas, epp. ex
libro I Planudeae electa είς αυτάρκειαν, είς άν&ρώπινον βίον,
είς γάμον κτλ., ex tertio libro είς ανδρείους, είς ηρωας, multa
ex libro IV. Sylloges Matritensis epp. in-philosophos eo ordine
se excipere, qui nec cum Palatino nec Laertiano plane con-
sentiat, apparet ex tabulae numeris (quibus Matrit. epp. aut
in Vitis aut in 1. VII Pal. non obvia negleguntur), et paulo
gravius videri illud potest, unde philosophorum aetatis
vel disciplinae rationem quandam a compilatore habitam
esse suspiceris, quod epp. libri Vitarum VIII et 1. IX statim

*) Collectionis auctor dubitari non potest quin etiam quas alia
ratione atque Planudes disposuit partes ex eodem fonte com-
plures sumpserit. Inter Callimachea, ut rem uno exemplo il-
lustrem, epp. 558 et 729 aliena a Callimacho ideo recepit, quod
in Planudea sua haec epp. Callimacheis (453 et 459) nullo lem-
mate intercedente ita continuata invenit, ut non singula, sed
bina Callimachea exstare viderentur. (Cf. ad 162 9.)
 
Annotationen