Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Strigel, Victorinus; Pezel, Christoph [Hrsg.]; Harnisch, Matthaeus [Bearb.]; Melanchthon, Philipp [Bearb.]
In Epitomen Philosophiae Moralis Philippi Melanchthonis. Hypomnēmata Victorini Strigelij: Excepta de ore ispsius in praelectionibus publicis: Quibus in Academia Lipsensi ante annos quindecim, ratione docendi ad captum iuuentutis scholasticae accommodata, illustrauit initia doctrinae Ethicae — Neapoli Nemetum: excudebat Matthævs Harnisch, 1590 [VD16 S 9606]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.51340#0841
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ETHTC O R VM.
asseuerantibus aliquid de motu ccelesti: Sic in
doftrina ciuili assentiamur peritis artificibus»
hoc est lurisconsultis & magistratibus,quorum
hac cognitio & diiudicatio propria est. Nobis
qui do :emus, vel in templis, vel in scholis,satis
est,hac tenere hypothesin,qubd liceatChristia-
nis vti politicis ordinationibus,quae non habet
manifestam turpitudinem,& non atrociter pu-
gnant cum lege diuina. Magistratus vero debet
elle vt ai c Archytas T arentinus:
hocest, interdum mitigare debet alperitatem
legum,&qu2edam leuia errata condonare tem-
poribus, ne maiora mala excitentur intempe-
stiua medicatione.
Redemtionis.) In quo res venditur cum
pa&o dereuendendo. Volo iunioribus vnutn
casum tantum proponere, ex quo poterunt re-
liquas formas cestimare. Tu habeas vineam
aut agrum, & tibi opus est aliqua summa pecu-
nix. Venis igitur ad me,non petes mutuum,sed
hoc postulans,vtvei partem fundi tui, siuesit
agersiue vinea, vel partem fru&uum tuorum
emam pro certo & iusto pretio, sic tamen,vt tu»
qui es dominus fundi,possis quocunq; tempo-
re mihi reddere pecuniam accepta, &. recupe-
rare fundi & fru&uudominiu. Interea autem
duhoc fit, ego accipio pro mea pecunia certos
fruftus seu reditus, vel quod idem est, loco re-
dituum &fru&uum certam pecuniam, de qua
internos conuenitsine fraude & sine dolo. In
F £ 3 hoc
 
Annotationen