Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
35° Giirlitti cinimaduerfiones
Deinde pro Alex, legerunt a
quum vertant: y.m e^aAvSyj ra vtvQCt sigc&yiovcov
‘Xfi^og csi/ranu Delendum erit (3^«;as>)/wv , quo
aliquis signisicauerat, pro vsv^x, in .quo sensum
expresserant, ^y"TT ad verbum eile sigctytcveg;
nili forte ipsi Alex, veuga ex ingenio interpreta-
menti causa addiderint,
jPfalmus 69. est carmen poetae ab inimicis
aut holtibus misere vexati atque oppreili, qui
describendo miserias, quibus immerito premi-
tur, Iouam salutern poscit et reditum in patri-
am, a qua exuiare videtur v. 1-22. deinde
v. 23-29. diris deuouet inimicos et persecuto-
res, deumque, vt eos poenas malefactorum et
iniuriarum acerrimas luere iubeat, precatur.
Denique v. 30. sq. repetitis precibus a deo salu-
tem petit, et in spem erectus fore, vt ea tan-
dem sibi contingat, gratum deo animum spon-
det, et vero etiam dei praesentis auxilium prae-
sentiens alios iisdem aerumnis cruciatos admo-
net, vt se auctore in dei auxuio considant, qui
Sionem ludaeaeque vrbes dirutas vtique restau-
ratnrus pristinisque ciuibus incolendas redditu-
rus sit. Acquiescet fortasse in hac argumenti
expolitione poetices studicsus, non item gram-
maticus et historicus interpres, qui ad quem
auctorem et ad quam aetatem hoc carmen refe-
rendum esse videatur, quaerendum sibi esse arbi-
trabitur. Qui indicem carminis ducem sequun-
tur, vt Idnappius in Vers. German. et Kiinulius
ia
 
Annotationen