Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 2.1801

DOI issue:
[Argvmentvm] I.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25949#0008
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4

jHenke, codicis Vjsenbachiani,

scilicet in vnius libri drtoTTrctcfzoiTiM ac duobus
modo membranarum foliis collocatam; paruum
tamen hisce in studiis nihil quidquam esse, do-
ctiores multo suo vsu compertum habent, atque
ab his me aliquam certe gratiam iniisse vel solo
formarum exemplo, quod a chalcographo descri-
ptum apposui, sperauerim. Hac enim demum
ratione li conseruentur et multiplicentur vete-
rum imaginis librorum, illorum praecipue, qui
vel a vetustate, vel a priua quadam indole sua,
commendabiles fuerint, iustum de illorum aetate
et patria, dignitate etiam et vsu, iudicium ferri
probarique etiam illis, quibus ipsos inspiciendi
occasio deeH, omnis porro literaturae antiquae
historia ac ratio magis illustrari, ac securius tan-
dem adeo exspectari et tolerari poterit ipsum ia-
cturae atque exitii periculum, quod superstiti
cuique artis monumento aeque timendum eli, vti
longe pluribus fatale suit.
'Quaenam sata fuerint huius codicis, donec
an bibliothecam Hamburgensem commigraret,
ignoramus, nisi quod olim in Italia eum fuisse,
verba quaedam prodant, manu seculi forsan de-
cimi sexti ad supremam oram notata; postea in
Belgium, denique in Germaniam cessisse constat.
Tenuit eum olim Zacharias Conradus ab Vf-
fenbach, consulari dignitate vir in Traiectina ad
Moenum ciuitate , ICtus, philologus et biblio-
graphus clarissimus, nominis famam eximiam
demeritus maxime comparata iummis opibus at-
/ W*
 
Annotationen