Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 2.1801

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25949#0043
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
laudatio Simonis Epifcopii. 39
tus Toinnes confcripsit, reiielationes vniuersas
ac diuersorum interpretum varias, easque saepe
deliras, opiniones discutere, sed breuem tan-
tummodo, quae in capite fecundo ac tertio ad
Ephesinam ecdesiam occurrit, epistolam pracfei-
cis obseruationibus illustrare, priscum ecctefiae
fatum accuratius describere, atque ex eius cum
hodierna dissimilitudine, quid sua aetate emen-
dandum esi’et, monstrare, nec non, quae pri-
maria theologiae snt capita, in tranfitu indigi-
tare voluit. Prudentis itaque viri esse putabat,
omnes controuersiarum ambages ac spinosas eui-
tare quaestiones, vtpote quae nec studios s pro-
desse, nec ignorantibus nocere posilnt. Quae
creditu neceffaria existimabat dogmata, erant illa
solummodo numero exigua, quae, verum Dei
cultum confirmare, hominum mores emendare,
mutuumque amorem, beneuolentiam ac charita-
tem augere valeant. Veram igitur praeticam*
ac hominum commodo ab omni parte consenta-
neam, religionis indolem iuuenibus inprimis et
tironibus, vtpote quorum fensus ad diiudican-
dum verum a falso saepius haud satis sunt exer-
citati, commendauit, illud que osfcium fuum.
religiosissimum esfe ratus, vanas omnes et curio-
fas quaestiones fuit auersatus, et genuinam theo-
logi eruditionem ex ipsa scriptura s. eiusque sana
omnique praeiudicio libera interpretatione hau-
riendam esse , sibi persuasum habuit. Mirum
proinde in modum congruunt et cohaeret,
quas,, in professionis initio, ftiper Aposalypseos
C 4 capi’
 
Annotationen