Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 2.1801

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25949#0048
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
44

lan. Konynenburg

laeum et Vossnirn, in philosophia et historiis au-
dire possent. [Ile tandem , qui ad haec omnia
perficienda potissimum laborauerat Episcopius,
ad erudiendam in theologia iuuentutem, com-
muni societatis nostrae suffragio designatus fuit.
Quantum autem in hocce stadio sese praestiterit
theologum, omnibus abunde constat. Quibus
enim haud innotescunt inflitutiones eius theolo-
gicae, in auditorum vsum elaboratae, immorta-
le illud opus, quod in Reformata, imo in ipsa
ecclesia Romana, magno honore est habitum,
cuiusque ordo, vt cum doctissimo Mabillonio
dicam, plane diuerfus efl ab eo, qui vulgo vfur-
patur; cuius Jlylus elegans, tractandique me-
thodus pro diuerfa quaque re apprime congruit:
atque vtinam vtilissimum hunc laborem ad finem
perduxisset! sed eheu! quominus illud opus ab-
soluerit, funesta mors impediit. Placuit enim
su mmo rerum nostrarum arbitro, Episcopium
nost^um, aetate licet prouectum, non tamen se-
nio confectum, viuorum numero eripere, ac
beatis coeli incolis adscribere.
Merita sane quae in defendenda Remonstran-r
tium causa vbicumque conspicienda praebuit
Epifcopius, amplius extollere si vellemus, quum
et illius partibus addicti sumus, partium quoque
studio agi nonnullis forsan videremur. Si au-
tem umquam ingenii facultates atque animi do-
tes omnium omnis aeui bonorum aestumationejn
honorem exigant, certo certius gloria haud
ei
 
Annotationen