Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ad confirm. rei. chr. verit. c. gehtil. istirp. 127
Apologetae non tam veritatem eius atque diuini-
tatem demonstrare student argumentis theticis,
quam exponere potius et commendare suam do-
ctrinam tanquam veram et gentilium religione
praestantiorem, ita vt hanc falsam et absurdam
esse ostendant, quae obiicere illi solebant, di-
luant, et variis rationibus illam firment. An-
tea vero quam haec aliquanto distinctius expli-
camus , praemittenda quaedarn videntur, quae
lucem eis afferre poslunt. Primum igitur, cum
ex controuersiis enata sit Apologetica, disqui-
rendum est , a quibus illae potisiimum profectae
sint, et quales fuerint, deinde qualis haec inde
prodire potuerit.
Vniuersa omnino religionis Christianae in-
doles ea erat, vt non pollet non vbique fere of-
fendere. Ipsi diuino eius auctori, qui iam an-
tea, quam munus doctoris obierat, a-yjy.£iov Civ-
TtAeyopevov z) praedictus erat, eiusque discipu-
lis, quantum et qua ratione de sua doctrina cum
Iudaeorum peruicacia pugnandum fuerit, N. T.
libri docent a). Cum vero illi magistro in coe-
los sublato cum ab ipso iusfi tum temporibus
coacti ad gentiles sese conuerterent, et auulsa
magis itfagisque a Iudaeorum Synagoga re Chri-
stiana
z) Luc. II. 34. cf. Ven. Schlevsueri Lexiton N. T
ad has voces„
a) cf. S. V. Hess Bibi. d. heiU Gesch. P. I. p. aes.
Cl. FlUgge 1. c, p. 3 sq. qui hanc materiam vbt-
rius explicant,
 
Annotationen