Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 2.1801

DOI Heft:
[Argvmentvm] VI.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25949#0237
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
in vaticin♦ lerem.

233

ac [yO1! esse censens, verbis: poftquam
excidit reddi posse negaret. Verterat ira Mi»
chaelis atque recte quidem, vt plurima exem-
pla testantur. Conferantur Ps. XVUI, 45. Gen.
VII, 4. 10 Ier. XLI, 4. Excd.XIX, 1. Num.I, r.
Praeterea vulgarem satisque probatam sententiam
sequor, qua fenestrae domuum et
gynaecea sant, inde, quod ab aliis ae-
dibus separata erant, sic dicta i). Ita quidem
noua prodit furoris hostium descriptio , quorum
vt summum metum ludaeis incuteret, eo magis
laborandum erat prophetae, quo minus, niu
atrocilTmns minis vteretur; pertinacissimos eo-
rum animos commoturum sese sperare poterat,
periliimos igitur hostes , quibus praeter formam
nil humani insit, accesTuros fore minans tales
describit, qui vel in captas mulieres saeuituri
sint, quamuis propter sexus imbecillitatem com-
muni omniurn populorum opinione parcendum
iisdem sit; idque agens Mortem tamquam perso-
tiam inducit vna cum Babyloniorum agmine ad-
uolantem, omnibusque maribus ipsisque infanti-
bus trucidatis feminas adeo insestare, quumque
in abditis domuum partibus, quarum fores num-
quam non reclusae atque solis maritis patribusue
sint notae, lateant, haud alio patente aditu per
fenestras gynaecea illabi eam sacit. Quin tan-
tam stragem edituram esfe eandem sequenti ver-
i) Conf. Michaelis fupptem, ad lex, Hebr. p, 12^
P 5
 
Annotationen