Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
LXX linguarum peritis. 335
{eposita inani ista verborum lactantia, serio in
linguarum externarum et coniuncta cum his
humanitatis studia incumberent; cum sme iis
nec religio auita, nec mores maiorum, nec re-
rum sumrna lalua iam et intemerata perdurare
posse videretur. Quod si qui sint, qui miren-
tur, tantum me in his literis ponere momenti;
ii haec quaeso pauca mecura aequo animo per-
pendant. Ego enim sic existimo: quorum in-
tere# scire originem gentis suae, atque res ge*
ftas maiorum, et sinitimarum nationum, literis
proditas; quorum inde religio, quorum iura
omnis generis ac vitae, quorum ritus , quorurri
reipublicae constitutio, sancitis legibus et scri-
ptis continentur: ii linguarum, antiquitatum,
historiae, critices* ceterarumque elegantiorum
fubfidiorum cognitione, quae ad recte intelli-
genda scripta pertinent, carere nequaquam posJ
sunt; praesertim si monumenta, quibus haed
nituntur omnia, sint vetuslioris memoriae, et si
lingua quae iftaec posteritati prodit, obsoletai
fuerit. Habent enim hoc prae ceteris omnibus
literae editiores, vt arctissima inuicem ptopin-
quitatis necessitudine sint eoniunctae, vtque at
limine salutari nolint* sed interiores discipulos
desiderent; nisi cui perinde sit, suppositos a
falsariis aut interpolatos habete libros, pro fida
factorum narratione, fabulis incertis, dubiis*
falsis pasei, pro salutari doctrina et slabili iure,
commentis hominutn et arbitrariis praeceptis
sidem voluntatemque accommodare. Haec qui
non
 
Annotationen