Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
vt inde redundet, tantum abest, vt pecu-
niae summa ex diuendendis huius opusculi
exemplaribus addendo deducendoque ad
editorem rediens, sumtus in illud prelo
excudendum insumendos profecto non ae-
quet. Nec equidem huic rei, dubii, si
sumtus recuperandos spectaueris, molimi-
nis, operam hucusque nauassem olimque
nauarem; nisi ex ipsa, programmata theo-
logica, (quae, in summa licet praestantia,
finibus tamen luis, iisque perquam exi-
guis contineri solent,) latius diuulgandi,
diuulgatisque s. literarum studia adiuuandi
cura, voluptatem perciperem largissimam,
Virorumque Doctorum tam plausum, quam
praeclaram rarique exempli humanitatem
et liberalitatem, in commentationibus vel
suis vel alienis mecum communicandis mi-
hique procurandis conspicuam, et alia
aliorum officia expertus essem, inter quae
non possiun quin et Cei. Timaei, Profe(so-
ris apud Luneburgenses, libri nostri quot-
annis in Angliam transmittendi curam
haud mediocrem , mirabili cum facilitate
ab eo susceptam, data hac opportunitate
commemorem. Quam quidem beneuolen-
tiam, quam grato in bene meritos animo
publi-
 
Annotationen