Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Koenlgstn.: de eu. Luc. sont. cons. et aet. 215

VII.
Bernh. Lv d o v. K o.e NiGs m ann (athe-
naei Flenopoiitani Rector,) de fontibus coni'
mentaviorutn facrorum, qui Lucae nomen
praeferunt deque eorum confilio et aetate.
Altonae 1798-
\^nde manauerit bipartitum illud sacrumque
opusculum, cuius diuum Lucam fere auctorem
faciunt, qua item mente et quo tempore scri-
ptum sit, non leuis est inter viros doctos dissen-
sio. Sunt, qui eius parentem multa ex Mat-
thaeo et Marco duxide; sunt, qui ipsum a neu-
tro quidquam accepisse exisliment. Alii hoc ei
propositum fuille arbitrantur , vt, quae vidiH'et
iam ante se in rem suam litteris mandata esse, ea
nouis accesiionibus aucta repeteret; alii, vt
emendaret haec eadem, et praue dictis substi-
tueret rectiora. Tnueniuntur non magis, qui
iplius de Iesu Christi vita commentarium inter
probatas quatuor de ea narrationes tertium ae-
tate locum, quam qui primum aut vltimum oc-
cupare censeant. In his opinionum diuortiis,
quae longius prosequi nihil attinet, etsi lubri-
cum sane plenumque aleae haberi possit, ad tri-
plicem illam, quam supra commemorauimus,
quaestionem soluendam de integro accedere: ta-
men, quia et obseruasse videmur quaedam, ad
dirimendam eam non prorsus inutilia > nec alie-
O 4 narum
 
Annotationen