Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
in codice Theodosiano. i6i
biblici ac patrlstici, omnisque omnino rei eccle-
siasticae fuit peritissimus; ita maxime Iuriscon-
sulti elegantiilimi et consummatislimi laudem,
atque inter reliquos eius disciplinae magistros
principatum obtinuit. Hac quidem fama quia
ignorat inprimis inclaruisle Cviacios, Hoto-
MANNOS, GoTHOFREDOS, GrOTIOS , VaLE-
sios , atque alia maxime inlignia in hoc litera-
rum genere et superiori et nostra aetate nomi-
na, quae nunc praetermittere et tacita venera-
tione prosequi modestia me ac verecundia iu-
bent? Iam vero, qui in tractandis Theologiae
studiis vitra vulgarem compendiorum notitiam
sapere cupiant, age, qualem his quoque vsum
prolata latinitatis ecclesiasticae in Cod. Theod.
exempla afferant, paucis videamus. Et primum
quidem ea ad rem exegeticam ita, vti versiones
et alia scripta interpretum latinorum . hac ex
parte prodesse existimo, vt inde multa verba et
genera dicendi biblica, in faciliori vel saltem
mimis controuerso nexu hic quam in ipso Utera*
rum sacrarum contexto posita, vel euidentius
intelligantur, vel intellecta melius confirmen-
tur, et omnis omnino scriptorum sacrorum di-
ctio, collatis stili, ad hanc compositi, exem-
plis, illustretur. Deinde eadem haud parum
faciunt, vti ad vniuersam historiam ecclesiasti-
cam et notiones rerum in hac obuiarum diligen-
tius definiendas, ita praecipue ad recta indicia
de controuersiis et haeresibus ferenda. quarum
origo saepissime latinitati Vulgatae aliorumque
3» L Pa-
 
Annotationen