Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
iI4 Bruns; comment.in Taciti hifl. t. V. c.i,
torum, quibus aliae linguae vtuntur, probabile
est. Ex hoc scribendi modo magna fragmenti
antiquitas, quod nomen □''HUOD praefert in-
ferri potest. Quod ad rem ipsam attinet, satis
probabile est, gentem, quae desertum Aegy-
ptum a Palaestina disterminans peragrauerit, tan-
dem errorum pertaesam in amoeniori et cultiori
agro, qui Gazam et ceteras Philistaeorum vrbes
circumjacet, sedem fixisse. Deinde quum cete-
ris a Mizraim progenitis, quorum ante Chaslu-
him v. 14. mentio fit, in Aegypto locus assi-
gnetur, eorum sententia, qui ad longe dissitas
regiones respiciunt, reiicienda videtur. Si
quis obiicere velit Selaliieh hodie vicum esse,
nec inter nomos Aegyptiacos recenseri, consi-
deret velim, multarum regionum et praefectu-
rarum nomina olim celeberrima nunc tantum in
ignobilium oppidorum et vicorum nominibus su-
perelTe, et de temporibus Mosen loqui, quae
diuisionem Aegypti in nomos longe antecelle-
runt.
 
Annotationen