Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
238 Koenigsmann: de euangelii Lucae
seruarentur in locis sacris , vt populo praelegi
suo tempore possent. Cuiusmodi loca cum pri-
mo etiam post Christum natum soeculo inueni-
rentur non pauca: mirum non sit, si Nostri
quoque aetate iam multi eius generis commen-
tarii pasiim exstarent.
Ex altera parte cauefidum. est sedulo, vt ni-
miam huic antiquitatem ne tribuamus. Sunt
enim plura in eo, quae non prodant scriptorem
expolitis a se temporibus magnopere vicinum,
quaeque cum historia profana vix concilies. Ta-
le est illud, quod supra de censu per Qiiinnium
habito commemorauimus. Tale item illud,
quod decimo quinto Tiberii anno Lyfaniam Abi-
lenae imperasse ait Noster III, i. Nam si Dioni
et Iosepho fides, iam ante sexaginta amplius
annos perierat Lysanias ille, et regio eius par-
tim Herodi Philippo , partim Romanis parebat,,
qui decem fere annis post donabant eam Agrip-
pae maiori. Vid. Casoub. exercit. Baron. XIII,
3. p. 213. sq. vbi diligenter admodum agit de
variis Abilenes dominis, quanquam in eam opi-
nionem adductus, vt post Herodem Magnum,
recentiori alicui Lysaniae, quem prosana rerum
memoria ignorat, partem eius regionis subie-
ctam fuisse arbitraretur. Denique et illud huc
referendum, quod Act. V, 36. Tbeudam quen-
dam, cum multos sibi sectatores adiunxisset, his
dissipatis, interfectum esse dicit Gamaliel. Quip-
pe ea res secundum Ioseph, antiquit. XX, 5.
fcue*
 
Annotationen