Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
240 Six: difsertatio
quam non pari omnino laude, diu recordabitur
posteritas.
Henricvs IV. a puero labore et aduersa
fortuna, 'optima Regum dliciplina, firmatus,
rustica educatione exercitatus, corptjs ad duri-
tiem, animum ad patientiam inuictamque con-
slandam sormauerat. Condeo Colignioque in
re militari praeceptoribus vsus, Imperator erat
plenus consilii, artis bellicae scientia nemini sui
temporis secundus; militum dux non tantum,
sed comes et familiaris; in castris cibo, veste,
habituque vulgari contentus, et vix a gregario
milite discrepans. In pugna manu sortisiimus,
primus semper periculis oblatus, 3udacisiimi cu-
iusque velitis audacior aemulus. Hostis plane
humanus, et victor tam magnanimus, vt in
victoria, quae natura iiisolens et superba est,
nullos devictos arroganter, quoscumque libera-
liter haberet. Rex haud minori ciuilium rerum
quam bellicarum prudentia excellens; in asperis
rebus, quibus per totum fere Regni initium
vsus fuit, nequaquam fractus; Reipublicae Re-
ctor egregius, vtpote qui quadragenario bello
ciuili misere afflictam patriam ita paucis annis
instaurauit, vt veteris calamitatis milium velli-
gium superstes esset. Ceterum quamquam ar-
mis valens, tamen pacis erat studiosus, ac da-
tae fidei custos religiosus ; Iustitiae autem adeo
pius cultor, vt, licet bellica fortuna raro sibi
aduersa vteretur, numquam victoriae cupidine
in-
 
Annotationen