Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
324 Kiichley: commeat..
j .
faciendum, veritus, vt unquam rediret. Quid
enim in tanta rerum humanarum omnium incon-
stantia ac vicissitudine, in tanto tamque quoti-
die imminente mortis periculo, absurdius est,
et magis temerarium, quam futurum praesenti
praeferres vitaeque hominis, senis praesertim,
considere ?
Iam vero allata caussa silentii, quo Iosephus
in Aegypto est vsus, confirmataque rationibus,
(i non verissimis, tamen iis, quae ad verum
quam proxime accedant, restat, vt non solum
dimoueamus a deo crudelitatis crimen, quod
videatur ipsi sententia nostra hactenus proposita
tacite inferre, verum etiam quaeramus, quonam
modo deus illam suam patefecerit adolescenti
voluntatem. Cui igitur deus crudelitatis no*
mine suspectus esie videatur, quod impediuerit
Iosephum, quo minus patrem luctui squalorique
eriperet, is cogitet primo, dolorem Iacobi, ex
crudeli morte filii acceptum, temporis longin-
quitate iam minutum fuille tum, quum deus Io-
sephum silere iusserit. Hoc enim iusisu atque
monitu quemadmodum non opus erat, antequam
Iosephus consilium ceperat, patrem de se cer-
tiorem faciendi: ita etiam in promtu est, eum
non statim post suum in Aegyptum aduentum,
iramo aliquot demum annis post, atque adeo eo
tempore, quo pater non amplius in summo lu-
ctu et squalore erat, de nuntio in patriam mit-
tendo cogitare potuisie, Deinde fieri potuisse
/-i ' putet,
 
Annotationen