Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI Heft:
[Argvmentvm] I.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0035
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ad orationem dominicam.

29

montana oratione fecit cap. V, 2. seq. c, VI»
23 seq. c. VII» 9- 11. et alibi saepius, vtMatth.
X, 9. seq. Apud Lucam adeo statim post has
preces sequuntur cap. XI, 5. seq. quae depellere
hanc sollicitudinem possint, non minus illustran-
di caussa addita, quam, quae poli has preces
v. 14. 15. leguntur, ad commendandam quin-
tam huius formulae senrentiam spectantia. Nec
quidquam erat errori de lautis temporibus re-
gnante Melli a exspectandis frangendo accommo-
datius hac admonitione: quemlibet suorum de-
bere sua sorte contentum esse proptereaque ro-
gare Deum, vt quotidie victum neccssarium,
quasi quoddam viaticum, praeberet. Impedit
etiam illud rrr,/ji.e^ov 0 hodie, aut r0 v.ovjsii-
gjiv, quotidie, quo minus liceat de alio, quam
quotidiano victu, cogitare, non de futuro in
caelis gaudio , neque enim tum temporis , sed
olim exspectabant illarum epularum lautitiam,
quam et Christus ipse non his in terris, sed ali-
quando cum illis in caelum aduectis promittit
Matth. XXVI, 29. coli. 1 Cor. XI, 26. cLy^iq
2 av eAd'/j. Denique id in primis vellem ob-
seruari, quod haud scio an sit maximum et, vt
mihi videtur, nimis neglectum a ceteris, in illo
pulcherrimo orationis montanae loco cap. VI,
33.: Zv\T£ 7T(/C&>TOV Tr'v sicKTiKeiUV t2©£S, y.Oii
TMV dlK0llO7VVt]V dvtS, Ydi TOtUTX 7TCCVTX
TsSqrsT<xi v/juv haud dubie Christi menti obuer-
sata fuilse haec quae in formula, quam illustra-
snus, continentur. Nam illa: contendite pri-
mum
 
Annotationen