Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0074
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
68

JSJitzfch: historia erit.
eo in eos fit impetus. Nam cum certaminis pe-
riculum defugere non poslint, deseendunt illi
quidem in eandem arenam vanoque cum strepitu
pugnant, sed infeliciter admodum, cum nihil
fere habeant, quo Romani Episcopi maiellatem
defendant, nisi arma .puerilia et arundines lon-
gas. Exclusi enim a verae historiae velut ar-
mamentario, modo seriptis suppositis grauissima
testimonia, quae resutare nonpolsint, eludere
tentant; modo de faecis inepte philosophantur;
modo ambiguam voculam aut formulam, li quam
na.cti fuerint, in alienum sensum detorquent;
pollremo , fingunt, peruertunt, mutilant, et
fraudibus atque commentis omnia replent.
Quae ratio, cum tam foeda vitia habeat, tarn-
quemanifesta, non mirandum est , inter ipsos
Pontificios, qui Romano Pontifici non adeo ad-
dicti essent, h. e. Erancogaliicos, extitisse, qui
eam vehementer improbariirt, atque adeo culpa-
rint ac reprehenderint. E quibus omnium loco
nominandus est, acerrimus ille libertatis eccle-
siae Gallicanae vindex, Edmundus Richerius,
qui praeclaro Historiae Concilior. General, ope-
re, Baronii, Perronii, aliorumque fraudes ma-
gna cum eruditione ac pari fide detexit et seue-
re castigauit. Sed eodem opere laudato, histo-
riae conciliorum , quem diximus, vsum praecla-
re demonstrau t, nec meliori ratione existimauit
veterem et legitimam Romani Pontificis potesta-
tem cognosci atque aestimari poste, quam per-
sequenda conciliorum hiftoria. In promtu qui-
x dem
 
Annotationen