Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0075
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Synodi Palmaris.

69

dem essent insignia huius rei exempla e conci-
liis illis generalibus, quae a Constantino M.
Theodosiis, Martiano, aliisque Imperatoribus
conuocata sunt, et ab iisdem auctoritatem pu-
blicam decretis suis impetrarunt Sed malui-
mus vsum illum, quem in cognoscenda Romani
Pontificis potestate conciliorum notitia praestet,
alio exemplo ostendere Synodi cuiusdam parti-
cularis, quae doctorum virorum obseruationibus
'ac disputationibus nondum satis illustrata, no-
uaque pertractatione non indigna videretur.
Propterea historiam eius concilii enarrandam
suscepimus , quod sub initia Saeculi sexti, au-
ctoritate Theodorici, Ostrogothorum regis , in
causa Symmachi, Episcopi Rotn. apud regem
accusati, habitum est Romae, variasque ob cau-
las memorabile, atque etiam controuersum est,
cum ab ipsis Pontificiis pro causa sua iactari so-
leat; de cuius occalione iam pauca praefanda,
atque e superiorum annorum memoria repeten-
da videntur.
§. II. Anastasio II. Episcopo Romano, anno
octauo et nonagelimo saeculi quinti mortuo, in
eligendo succellore tanta fuit dissensio ciuium
Romanorum , vt duo eodem die a diuersis par-
tibus Episcopi crearentur. Festus enim et Pro-
binus, Principes Senatus, qui Anastasio, Impe-
ratori, gratificaturi, talem virum in locum de-
functi sufficiendum curarent, qui Zenonis He-
noticon approbaturus esset, cum magnam Cleri
 
Annotationen