Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0076
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
70

Nitzfch: his oria erit.

et populi partem sibi conciliassent, comitiis in
baiilica S. Mariae habitis, Episcopum designa-
runt Laurentium, Archipresbyterum Romanum.
Sed a maiori parte electus est in aede Constan-
tiniana Symmachus, ecclesiae Rom. diaconus,
adiuuante cumprimis Eausto, viro Consulari.
Iam ciuium in duas partes discessione facta, tan-
ta fuit mutui odii acerbitas ac furor, vt caedes,
paslim per vrbem et latrocinia impune fierent,
totaque ciuitas misero tumultu misceretur; haud
absimili ratione, quam factum erat seculo supe-
riore in electione Damasi. Tandem res delata
est ad Theodoricum, Ostrogothorum regem, qui
tum sextum annum Italiae imperabat, et quarn-
uis Arianae haerest addictus, miram tamen fa-
cilitatem in Catholicos, et iuris aequabilitatem
exercebat. Qui cum secundum Symmachum
pronunciasset, Synodus Romae habita est an.
499. de tollendo ambitu in comitiis Pontisiciis,
quae vocatur prima^Romana fub Symmacho.
Turbae tamen populares anno demum quingen-
tesimo consopitae sunt penitus, quo Laurentius
Synodo Rom II. a Theodorico conuocata, Epi-
scopus Nuceriae constitutus et Symmacho Epi-
scopatus Rom. confirmatus est: slent ex Theo-
doro Anagnaste, Anastasio et aliis probauitAnt.
Pagius ad an. 500. nam. 8- seq. Acta enim
"huius Synodi II. nulla supersunt a). Sed illa
quies,
Cfr. Vignolius ad Libr. Ponfisical p. 173, vbi in
definiendo hisius Synodi anno Pagiauam rationem
seeutus est.
 
Annotationen