Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0092
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
86

Nit&fch: lujloria erit.

quis hoc tempore summam habuerit in Italia rei
ecclesiaslicae poteilatem. Cognoscimus enim et
plane videmus, non solnm, qua iam dignitate
atque existimatione fuerit Episcopus Romanus,
sed etiam quibus limitibus circumscriptam, et
cui obnoxiam, habuerit potestatem , quae valde
dissimilis esset imperio in orbem Chriltianorum,
quod recentiori aeuo iactarunt Romanenses.
Magnam quidem, satis constat, iam tum fuisse
auctoritatem Romani episeopi, inprimis a tem-
poribus Leonis Magni, qui nobilem illam legem,
(nec tamen vbiuis agnitam.) Valentiniano 111.
adhuc iuueni, extorsiliset, qua omnes occiden-
tis eccieliae indicium sedis Romanae subire iu-
berentur. Accelserat Gelasii decretum, (Con-
cilio quodam Romano an. 494. m) de principatu
Sedis Romanae ex iure diuino: adeoque magna
iam ad pristinam huius Episcopatus dignitatem
accessio, et ad eam'etiam magis augendam prae-
munitio facta erat. Quae cum ita essent, ne-
mo tamen dubitabat, hunc episeopum, quamuis
Petri suceessorem, quamuis primum locum inter
reliquos obtinentem, nihilominus imperio Prin-
cipis subiectum esse, e cuius arbitrio et volun-
tate, aeque ac reliqui ciues, penderet; quare
in

m) apud Coletum T. V. p. 385. C. Quidquid stafuas
de concilio isto, quod ell controuersum inter en;r
(litos: decretum certe illud ab horum temporum
ratione nemini debet alienum videri, v. Casaub.
adn. Baron. Exercit, XV. p. 371.
 
Annotationen