Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0094
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
88

Nitzfck: hijloria erit.

bet. Et hic erat ille ipse rex, quem iustitiae et
aequitatis amantissimum fuisse, et huius Synodi
Patres in litteris su is, et omnes seriptores huic
aetati propiores magno consensu testantur; in
quo laudando et ipsi recentiores Pontisicii fere
certarunt inter se ; quem denique Cochlaeus il-
le n) exemplum esse voluit reuerentiae aduersus
Pontificem Romanum quod imitarentur Euan-
gelici Principes: qui profecto ab hac imitatione
minus abhorrere videantur , quam Romanenses
episeopi, si quis illis vel Patrum huius concilii,
vel iplius Symmachi exemplum ad imitandum
proponat. Hos enim dicto audientes fuisse ius-
sis Theodorici, quamuis nec honorificis iibi nec
optabilibus, supra ex Actis vidimus. Atque
ita quidem iam conslare putamus, obnoxium
fuisse arbitrio ac potestati regis et Symmachum,
et episeopos reliquos: sed ipsorum etiam testi-
moniis confirmare hanc rem possumus, atque
ex his, quantum ipsi regiae potestati tribuerint,
quam-
n) in vita Theodorici, Ostrogothorum regis, p. 82.
edita a Perinsgkioldio. Hunc librum, qui est ra-
rior, quam praestantior, eo consilio scripsiile vide-
tur Cochlaeus , vt reuerentiam Theodoricijaduersus
Pontificem Rom. praedicaret, eamque magnifice
ostentaret Probat quidem p. 148- e Symbolo Atha-
nasiano, animam Theodorici, vt Arianam, sfatim
post mortem ad inferos detrusam esse: vitam tamen
eius paene totam multis virtutibus, inprimis reue-
rentia Sedis Romanae commendari putat. Propter-
ea etiam Acta Synodi nostrae puerili fraude muti-
lauit, vt sensus existat alienissimus.
 
Annotationen