Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0101
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Synodi Palmaris.

95

Visitatorem Romam misilTet, et iudicium in
Symmachum dedissec, postulantibus aduersariis.
Sed homo noster qui sibi imperauit omnia assien-
tari, regem collaudat atque eius iustitiam et
reliquas virtutes ita praedicat, vt nihil supra.
Deinde, Ennodianum istud commentum abhor-
ret a communi sententia episcoporum Synodi
Palmaris, qua minorum tantum indicio fubia-
cuifse Romanum Antijlitem negant; (v. supra
V.) et imprimis repugnat episcoporum Rela-
tio ad regem. In ea enim non solum Symma-
chus a Synodo ad regis iudicium prouocat adeo-
que soli Deo se obnoxium esse negat, sed episco-
pi etiam omnes ab hac opinione se alienos esse
haud obscure significant. Dicunt illi quidem,
£e nec inuitum Symmachum detrahere in iudi-
cium posie, nec absentem pro conuicto habere
ac damnare; sed non propterea, quod coelo
tantnm innocentiam debeat: nihil tale vel huic
limite ia tota epiiiola: cur ergo? Quia volun-
tatem in iudicium veniendi iam monstrauerit,
sed impetu nefario prohibitus fuerit; quia etiam
res sit noua, Romanum Antistitem ab Italiae
episcopis iudicari. Denique dictum illud Ser-
uatoris nostri, quo vnico argumento vtitur En^
nodius, longe alienum est. Nam si vel maxi-
me illum sensum admitteret, quo accipiunt Pon-
tificii, et accepisie videtur Ennodius: nemo tar-
men ex eo efficere possit, Deum Romanae Sedis
Praefules fuo, fine quaessione, referuafse arbi-
trio ; ad quam conclusionem probandam multa
rur-
 
Annotationen