Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0109
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Synodi Palmaris. 103
uerent, propterea Synodum ab ipso volebant
conuocari, vt non tam rei personatn, quam iu-
dLeis ageret, et Clericos, qui ab se defecissent,
in ordinem ipse redigeret, non autem suam cau-
sam coram iudicibus inferioribus defenderet; id
quod futurum erat, rege Synodum conuocante,
sed a Symmachi dignitate alienum videbatur
episeopis. Sic certe intelligi iubet Ennodius in
Apologetico s). Sed apparet, nihil aliud isto
loco effici, quam quod Alexandro iam conces-
simus et cui abunde satisfecimus. Neque enim,
quid episeopis p acuerit, sed quid factum sit,
quaeritur. Porro, cum rex dicit, se omnia
Synodali arbitrio relinquere, neque ad se per-
tinere indicium de negotiis ecctefiajlicis (v.
§. VI.) profecto non auctoritatem suam exte-
nuat, sed eam Episeopis veluti commodat, iis-
que plenam libertatem relinquit, legibus eccle-
siasticis conuenieurer iudicandi. Quare hic ipse
locus argumento est, Synodi potestatem a rege
profectam, nec Symmacho obnoxiam fuisse. Sed
haec tantum obiter disputauimus, ne quid in
Actis, quibus vnice nitimur, relinqueretur, vn-
de dubitatio nobis cum specie aliqua obiici pos-
set.
s) Apud Coletum 1. c. p. 482. E. vbi sic inuehitur
in aduersarios : An jorte aliud putatis suisje, quod
dictum esl, ipfum debuijfe Synodum conuocare, cu-
ius opus erat ossicio ? Vt vos videlicet per pontisicale
examen fententia percelleret, quos a capitis fui cem*
page in salutts detrimento in Janus seruor abseiderat.
G 4
 
Annotationen