Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI Heft:
[Argvmentvm] VII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0199
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
poenisque capitalibus. ■' I93
§. vnr.
Barbara quaedam fupplicia, vjlionis poenae analoga.
Loca fcripturae ad poenam vjlionis alludentia.
Cum de poena ignis agimus, in memoriam
simul ducimur tum barbarorum quorundam sup-
pliciorum, quae illam genus suum agnoscunt,
tum locorum quorundam Scripturae sacrae, in
quibus ad eam respicitur. Quod ad prius mo-
mentum attinet, eo referimus immane crudeli-
tatis exemplum, quo Moabitarum Rex filium
primogenitum regis Idumaeorum, qui ei in re-
gno olim succelTurus erat, captum, instar ho-
locausti super muris vrbis Charescheth immola-
uit, 2 Reg. 111, 27. hoc est, ossa eius ad instar
calcis concremauit, vti id explicat Amosvs
c. II, 1. Item proiectionem sociorum Danielis
in candentem fornacem, a Nebucadnetsare Ba-
bylonio imperatam, et ab huius ministris, quan-
quam sine piorum confessorum noxa, perfectam,
Dan. 111, 6. 11. 15. 19. seqq. Porro falsos Iu.-
daeorum exulum prophetas, Sedekiam atque
Achabum, quos rex Babyloniae igne torruit,
]er. XXIX, 22. Huc et refertur a nonnullis,
quod Dauid Ammonitas, ad comprimendam im,-
manem illorum aduersus se ferociam, per sorna-
cem traduxit laterariam 2 Sam. XIl, 31. quam
phrasin eodem intelligunt modo atque hanc, tra-
ducere per ignem, id est, igne concremare, in
cultu Molochico. Adde saeuum illud supplici-
nm, quo Iudaei quidam, tempore tribulationis
4. N Epi-
 
Annotationen