Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0025
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inJUtut♦ div» ax
te spectabnt lesus. Volebat ritus sacros obser-
liari et diiudicari vovvtybos , h. e. ex legis scri-
ptae sententia et secundum vSpov voog. Nam
vovvtyux; iudicasse dicitur legisperitus, a Jesu
laudatus propterea, quod officia pietatis et hu-
manitatis cultui rituali longe praetulerat, Mare.
XII, 34. Simili modo legem de fabbato au-
ctoritate nomotbetica priuabat, h. e. ea, quae
huic legi vel parem dignitatem cum praeceptis
virtutis, vel maiorem etiam, tribuere videba-
tur. Est enim hoc nomotheticae religionis oe-
conomiae proprium, vt in ea praeseripta cuius-
cunque generis, cum omnia vno summi impe-
rantis arbitrio nitantur, eiusdem quoque videan-
tur sanctitaiis esse. Imo praeserri plerumque
in hac disciplina solent praecepta arbitraria et
ascetica ethicis , quoniam ad ipsam imperantis
personam propius spectant; idque in inferiore
culturae gradu etiam necessarium effe potest.
lesus igitur, qui discipulos ad scopum legis
seriptae cognoscendum eumque pro suo ipso-
rum scopo agnoseendum et libere probandum
adducere vellet, quietem sabbaticam e senten-
tia huius legis postponendam esse docebat offi-
ciis humanitatis, Matth. XII, Ii. 12. tanquam
rem, cui non homo se, sed quam homo libi,
suoque scopo morali, submlttere deberet, Mare,
II, 27. Sic sabbatum modo liberali et accom-
modate ad ipsam virtutem adiuuandam celebrare
discipulos docuit. Digna etiam sunt, vt hoc
loco commemorentur, quae lesus de ieiuniis
B 3 prae-
 
Annotationen