Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0029
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et injlitut. diu. 25
theticam religionis publicae disciplinam in diaa-
cticam mutandam.
De ipfo Deo eiusque gratia Iesus ita docet,
vt Deo tribuat perfectionem in recti amore po-
litam, JVIatth. V, 48. et vt ipsum eadem de
causa Spiritum appellet Io. IV, 24. omnem hoc
nomine amorem rerum caducarum et sensibus
obuiarum ab eo remonens atque inde demon-
strans, Deum coli velle, non certis factis et
ritibus, sed animo veri et recti sludioso. Sic
igitur asferenda et laudanda Dei /unctitate s.
summa perfectione morali, omnia quae a me-
ro lubitu proficiscantur; aut ad externam tan-
tum obedientiam spectent, ab eius legislatione
aliena esse docet; id qtfod a quolibet libere pro-
bari posse, sua sponte intelligitur. Huic autem
doctrinae, quae communem hominum depraua-
tionem et culpam moralem magis conspicuam
reddebat (Matth. VII, 11. Io. III, 3.), etiam
ea consentanea sunt, quae de gratia Dei docuit,
quatenus ea cernitur in hominibus deprauatis
et sontibus indicandis et gubernandis, h. e. ab-
soluendis et probandis omnique auxilio ad vir-
tutem et felicitatem necessario iuuandis. Nam
et essectum gratiae diuinae et causam eius, quan-
quam significauit magis Iesus, quam deelarauit;
nam vniuersa eius doctrina dogmate compre-
henditur, lefum effe Chriflum ; tamen ita signi-
ficauit, vt dubitare non liceat, cum effectus,
tum causae, vim et indolem moralem sentiri
potuisise
 
Annotationen