Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0030
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2,6 Nitzfck: de discrimine
potuisse a quolibet, praesertim a ludaeis, qui-
bus contraria sententia de gratia Dei particulari
et arbitraria, cui assueti et dediti erant, ad
comparandum statim in promtu esset. In illa
thesi: Iejus regnat, s. esl Messias, vniuersa de
gratia doctrina ita inest, vt effectus eius per
attributum s. per notionem imperii Iesu tributi,
causa vero per fubiectum, seorlim spectatum,
eiusque notionem significetur: quod ita sit, vt
appareat, vtriusque moralem indolem ex hoc
dogmate, si non perspicue, at obscure tamen
Inteiligi, et quantum opus erat, ad vsutn pra-
cticum, a quolibet sentiri potuisse. Efsectus
enim -moralis gratiae diuinae cum in eo sit, vt
Deus omnes omnino homines impedimentis sa-
lutis, h. e. culpa et imbecillitate morali, quoad
iis remouendis ipsi sint impares, liberet, ideo-
que promonenda verae religionis cognitione et
cultura publica, eos ad resipisceritiam et per
hanc ad fiduciam, in eius benignitate ponen-
dam, resipiscentes autem et ad fiduciam erectos,
exclusis reliquis, ad aeternam selicitatem du-
cat, atque ita verae virtutis adiuuandae causa,
cum gubernando tum iudicando, erga depraua-
tos et sontes benignum se praebeat: hic totus
gratiae effectus moralis omni ex parte signiiica-
tur per imperii Iesu tributi ambitum et scopum.
Ipse hoc imperium pertinere dicit, contra quam
Judaei sentiebant, ad omnes populos, sub qua-
cunque illi coeli plaga vluant, Matth„ VIII, 1Q-
3 2» XXVIII, 19. omnesque omnino homines,
O' V Io.
 
Annotationen