Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0031
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inflitut. div„ 27
Io. XVII, 2. et ad omnes huius mundi aetates.
Matth. XXVIII, 20. id quod gubernationi haud
arbitrariae et vere diuinae consentaneum esse,
facile lentitur a quolibet. Deinde totum hoc
imperium spectare docet, non, vt Iudaei existi-
mabant, ad prosperitatem huius vitae homini-
bus largiendam, sed ad eos donandos Spiritu
diuino. Ad hunc impertiendum omnia sua di-
cta, facta et instituta, quippe ab eodem Spiritu
prosecta, pertinere vult. Cum vero eum ita
laudet, vt adiutorem summum et perpetuum
appellet, doctoremque, se ipso, vt externo do-
ctore, longe praestantiorem (Io. XVI, 7.) quan-
quam plane eadem praecipientem (v. 14.): non
obscure significat, se nihil aliud intelligi velle,
nili eiusdem pietatis, quam ipse modis omnibus
docendo et agendo declarauerat, et thesauri coe-
lestis nomine cornmendauerat, vim facultatem-
que, h. e. bonum, ex cuiuslibet sensn, homini
summe neceffarium, et diuino auxilio omnium
maxime dignum et indigum. Sicut autem gra-
tiae effectus moralis, accommodate ad sensutn
veri communem, per huius imperii Messiani am-
bitum et scopum significatur, ita caufae moralis
indoles innuitur, vbi Iesus causam imperii, ad
hominum salutem ubi dati, ex Patris erga se ae-
terno amore, lo. XVII, O. coli. 24. huius ve-
ro amoris causam ex obedientia sua perfecta,
summoque cum Patre confenfu, v. ai-23. no-
rninatim ex voluntate pro salute hominum mor -
tem obeundi X, 17, 13. coli. v. 14. repetit
Sic
 
Annotationen