Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0050
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
46 JSJitzfch: de discrimine
slulare videntur, ita vsurpat, vt suam ex iis
doctrinam repetat. Sed inde nullo modo sequi-
tur, politicam disciplinae Alosaicae formam ab
eo vel negatam,- vel ignoratam, aut neglectam
esse. Tota dubitatio sacile remoueri poterit, II
distinguamus partim doctrinam codicis de vera
pietate a disciplina religionis publica, codicis
auctoritate nitente, partim auctoritatem codicis
mere politicam ab auctoritate eius diuina.
Primo igitur discernenda est doctrina V. T.
de vera in Deum pietate ab argumento polxtiuo
atque inde pendente disciplina publica, quae
certa facta et cultum Dei externum, ex codicis
ipsius praescripto, vi metuque exigeret, plane
ad modum imperii ciuilis. Haec disciplina, quae
argumento codicis statutario nitebatur, per se
veram animi pietatem non promouere, sed tan-
tum ad eam praeparare et quasi e longinquo ad-
ducere poterat homines libi subiectos, coercen-
dis metu poenarum indomitis cupiditatibus, et
moribus emendandis animisque ad officii cogita-
tionem conuertendis. Etsi autem proprie ad
mores tantum et ad cultum Dei externum vi
metuque exigendum spectabat, tamen pietatem
illam, quae et ipsa in codice sacro iam commen-
daretur, non necessario impediebat. Imo qui
essient cordatiores inter Iudaeos et intelligentio-
res, hi sicut legisperitus, a Iesu Mare. XII, 34.
laudatus, et sicut omnes boni in hoc populo ab
omni memoria, per institutionem biblicain de
 
Annotationen