Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0069
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inJUtut. div. 65
historicum ob vim eius moralem probat, atque
illud eo firmius tenet, quo fortius hanc sentit,
is , li assensum practicum spectemus , liberrime
probat, etiamsi de discrimine signi ab re signata
nunquam cogitauerit, et theoreticus eius asien-
sus plena libertate careat. Igitur fides histo-
rico-moralis, quam Iesus institutioni suae ha-
beri postulabat, nihil omnino habuit seruitutis
practicae; neque ad hominem, hac fide vten-
tem, transferri potest Paulinum illud alh lux-
(pi^ei Sovhov, quamuis auctoritati credat et in
religionis cognitione nondum plane sui iuris sit.
Nam alienius practicus , qui ex officii reueren-
tia et virtutis studio nascitur, seruilis esie non
potest. Fides christiana tum demum auctoritati
legislatoriae respondet proque seruili haberi de-
bet, si quis cognitionem dogmatum historico-
rum ab eorum efficacia et vsu morali ita separat,
vt huic cognitioni per se summum pretium,
eandemque, quam ipsi virtuti, necessitatem, aut
maiorem etiam, tribuat. Hoc factum est omni
tempore a quam plurimis, sed nulla Iesu ipsius
culpa» Nam cum Iesus potissimum sensui re-
ligioso excolendo alendoque prospicere deberet,
ei non licebat in promulganda gratia Dei eum
modum adhibere, qui vsui theoretico cum ne-
glectu practici inseruiret. Itaque historica cum
moralibus arctissime coniunxit, atque ita, vt
cognitio religionis distinctior ex vsu demum
huius coniunctionis practico h. e. ex cultura
ipsius sensus religiosi, paullatim prodire, et ad
6, E fidem
 
Annotationen