74
Nitzfch: de discrimine'
melius ad notiones primarias, vnde profecta est:
ac tota pendet, reuocari poterit, quam ope
svotVTioCPciVUiv, in sutnmis eius capitibus occur-
rentium, horumque inter se dissensione osten-
denda et concilianda; id quod statim probari
potest: exemplo notionis summae, ex qua omnis
reliqua Christi et Apostolorum doctrina indicari
debet, quae est notio verae Deoque vnice pro-
batae pietatis. Haeo quidem interdum ita vel
vniubrse explicatur (Mattb. VI,33.) , vel exem-
plo illustratur (Philipp. III, 12. sqq.), vt quo-
modo a licta pietate disferat, statim sentiri pos-
lit. Sed certius tamen et distinctius cognosci-
tur componendis inter se iis locis , in quibus
verae pietatis laus ($r/.ctLC7VV/] ®tcv) partim fidei
soli (assensui et fiduciae), partim virtuti soli
(recte factis), tribuitur. Pugna enim horum
locorum, quae quidem per totum Nouum Te-
stamentum vbique fere conspicua est, quaeque
abefle vix poterat ab institutione populari et
practica, qua modo arrogantiae, modo ignauiag
occurrendum esstet; haec igitur pugna concilia-
ri non potest, nist notio pietatis verae, vtrique
locornm generi communis, ponatur in siducia
gratiae diuinae practico-morali, h. e. in fiducia,
a nobis ipsis per liberam obediendi voluntatem
essecta, et hanc demum sequente, diuersa illa a
fiducia mere passiua, quae omnem animi obe-
dientiam antecedit, eamqne ipsa gignit, sed non
jiist illiberalem et mercenariam gignere potest;
itemque a fiducia nostri ipsorum, e perfectionis
4 opi-