Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0081
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et injlitut. div. 77
termonibus, vt nuper ossendimus a), potissi-
mum vero in Epistolis Paulinis deprehenditur.
Haec confirmare poterit ea, quae de notione pie-
tatis biblica diximus, cum proxime pertineat
ad explicandam quaeslionem, vtrum diuina au-
ctoritas , quam sibi vindicat doctrina christiana,
ex mente Iesu et Apostolorum pro nomotketica
habenda sit, an pro mere didactica, h. e, pro
auctoritate, quae per fe non ad obediendum, sed
tantum ad reuerenter audiendum id, quod ipse
libere probare et sequi possis, commoueat atque
obliget? Nam si demonstrari potest, Iesum et
Apostolos agnouisse discrimen duplicis illius
auctoritatis, et nomotheticam quidem discipli-
nae religionis Mosaicae tribuisse, Aleslianae ve-
ro didacticam: non licebit amplius dubitare de
notione pietatis, ab iis commendatae, propter-
ea quod forma disciplinae didactica pietati pra-
ctico-morali, quam supra descripsimus , plane
respondet. Sed cum discrimen illud sit paullo
subtilius, quam vt accurata et diserta eius ex-
plicatio populari institutioni conueniat, per se
iam credibile est ex iis, quae supra monuimus,
distinctam auctoritatis didacticae notionem in N.
T. non data opera explicatam, sed tantum per
quasdam evotvrlossictvelus significatam reperiri, vt
cognitio eius Iesu aut Apostolis vindicari non
possit,
a) in Progr. quo discrimen legislationis et injlitutionis
duunae ab ipfo Iesu agnitum ejse probatur, (Viteb-
an. 1802.)
 
Annotationen