Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0087
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et injlitut. div,

83

bet ad definiendum, quaternis ex mente Pauli
lex tota abroganda fuerit? Hoc si ita definiri
poterit, vt appareat, hanc legem eodem tem-
pore, sine vUa repugnantia, alio sensu abroga-
ri, alio consirmari commendarique Dotuisle, ne-
que causas abrogationis, ab ipso Paulo allatas,
huic rei aduersari, aut plus minusue probare,
quam probare debeant, omnis pugna ccmpo-
sita erit.
Ex ipsius pugnae descriptione iam satis in-
telligitur, eam non ita conciliari posse, vt Pau-
lum existimemus legem abrogandam censuisse,
quatenus ar gument u m eius fit pofitiuum.
Nam sic quidem intelligeretur, quomodo eam
ex alia parte repudiare, ex alia laudare, non
autem, quomodo eam totam et (impliciter, vt
fecit, modo laudare modo repudiare potuerit.
Deinde haec sententia Paulinis de abrogatione
legis disputationibus vehementer repugnat, id
quod e locis supra laudatis liquido apparet.
Paulus hanc abrogationem non ad ritualia tan-
tum et localia statuta, sed ad ipsa quoque com-
munia et moralia praecepta refert, causarn eius
hanc asserens , quod lex hominem ac culare tan-
tum et damnare, non autem ad obedientiam sidu-
ciamque liberalem erigere possit. Hinc etiam
totum Chrissl meritum in eo ponit, quod disci-
plinam mutaueritj hanc autem gratiae discipli-
nam negat sine legis abrogatione locum habere
posfe. Quomodo igitur abrogationem hanc ad
F 2 solos
 
Annotationen