Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IV.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0100
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
96 - 1Vitzjch: de discrimine
Lex interna (vapos voog) non absolute dam-
nat hominem sontem et deprauatum 1). Etsi
enim haec lex peccatum absolute condemnat,
nec ipsa veniam promittit, tamen tantum abest,
vt homini imbecillo ad recuperandam innocen-
tiae et probitatis laudem auxilii diuini spem eri-
piat, vt eum ipsa in spem erigat, fore, vt si.
ad laudem illam omni ope nitatur, quae ipse
perficere non possit, Deus pro innocentiae et
probitatis humanae amore facturus sit Hanc
igitur gratiae diuinae spem vt obediendi causa
ooncipiamus, non solurn nobis permittit, sed
indirecte etiam iubet. Nam cum l-ex interna
per se, et dictaminis sui maiestate, nos cora-
mouere posiit, vt velimus ei pro viribus satis-
facere, haec autem liberalis voluntas, aut vo-
lendi conatus, hominem sontem et deprauatum
benigno Dei auxilio dignum reddat, vt iam salua
legis maiestate adiuuari possit: huius ipsius au-
xilii fiducia, quatenus ad succesFum eorum,
quae lex postulat, necessaria est, ex ipsa lege
neceslaria est. Itaque lex moralis fiduciam pra-
cticam in Dei gratia nos ponere iubet, h. e. iu-
bet
1) Lex quidem, quod probe tenemus, per se noa
judicat, sed normam tantum agendi praescribit,
ex qua homo debeat indicari, neque confundere
licet facultatem rationis legislatoriam cum iudicia-
ria. Sed licebit nobis in hac quaestione breuitatis
causa et conuenienter vsui Paulino et ecclesiastico
legis vocabulum interdum vsurpare, vbi iudiciutn
ex lege intelligeadum est.

,/
 
Annotationen