Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0101
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et injlitut. div.

97

bet nos perfectioni operam dare cum spe certis-
iima, nihil nobis per Dei gratiam vel ad inno-
centiae, vel ad probitatis laudem, ex iis, quae
non suit penes nos, defuturum esse, modo no-
bisinet ipli non defuerimus. Ex quo intelligi-
tur, inter legem moralem et gratiam Dei pu-
gnam veram esse non posse. Limitant quidem
se inuicem ita, vt lex gratiam non patiatur esse
arbitrariam ignauiaeque humanae amicam , gra-
tia vero iudicium legis pertinere non linat ad
impediendam hominis imbecilli immutationem
moralem, ne ex summo legis iure, (si licet de
re diuina, tanquam de humana, loqui,) summa
iniuria existat; ssd hac ipsa de causa cum non
contradictorie, sed contrarie tantum hbi inui-
cem oppolita lint, et vna alteram limitet qui-
dem, non autem tollat, vere inter se coniun-
ctissima sunt, ita vt institutio de vna ducat ad
cognitionem alterius, neutrius autem cognitio
per se iam veram pietatem gignere possit. Sic-
vt enim cognitio gratiae Dei moralis (ccorn^lov
Tit. II, ii sqq.) ad notionem virtutis, in ho-
minem cadentis, ita legis internae et verae vir-
tutis cognitio ad iustam Dei diuinaeaue gratiae
notionem ducere potest; id quod Paulus ipse
senserit, necesse est, cum Gentiles scelestos ex-
cusatione carere dicat Rom. I, 20. coli. II, 14.
15. 27. Sed huius arctissimae coniunctionis
necessitas etiam ex eo intelligitur, quod vna line
altera ad moralem animi immutationem non pot-
est ducere. Nam li cognitio legis moralis efc
6, G gra-
 
Annotationen