Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0105
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inJUtut. diu. ior
significans, eamque ab alia lege ac disciplina dis-
cernens. .Sic satis apparet, Mosaicam legis
'oeconomiam a Paulo abrogatam dici. Sed de
hac re nulla dubitatio est. Quaeritur tantum,
annon vim mortiferam, quam legi externae tri-
buit, aliqua ex parte ad internam quoque retu-
lerit, huiusque vim et maiestatem a Messia vna
ex parte imminutam et ex altera compensatam
censuerit? Hoc enim si ita haberet, Meslias
non solum formam legis , siue modum commo-
uendi ei proprium, sed ipsam quoque materiam
eius moralem ex Pauli sententia immutasset.
Sed hoc ex eius super ea re disputatione nullo
modo probari potest. Fatendum quidem est,
eum legem externam ab interna non ad scholae
modum accurate aut data opera discernere.
Nam vim noxiam, quam Rom. VII, i -6. legi,
eique externae, tribuerat, inde a v. 7. e sola
animi prauitate repetit, iamqne de lege interna
ita loquitur, vt nihil quasi mutata vocabuli vo-
g.og significatione, laudes summas, quibus eam
effert, etiam ad externam, et accusationem, qua
contra hanc vsus fuerat, etiam ad illam perti-
nere voluisse videatur. Sed inde non sequitur,
vtramque ab eo vere eodem loco habitam, et
internae quoque vim omnes homines absolute
damnandi tributam esse. Iam supra monuimus,
damnationem legis externae non potuisse ani-
mum sensu culpae moralis asficere, nisi susci-'
tanda vi legis internae. Paulus igitur ex hac
ipsa damnationem, quam lex scripta afferret,
G 3 pro-
 
Annotationen