Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0109
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inJUtiit. div. I05
lege pugna cogitauerit, aut vllam vim ad animi
immutationem huius legis vi potiorem habuerit,
singula iam pmcis illussremus. Primo igitur
legem scriptam propterea abrogatam dicit, quo-
niam adiuuando sensuum imperio efficaciae legis
internae aduersetur. Nam cum dicit prauam
cupiditatem dominari in hominem sub oecono-
mia legis (Rom. VI, »4.)» eamque per ipsam
legem scriptam irritari (VII, 5.) et augeri,
haudquaquara significare vult, occasionem tan-
tummodo ad euigilandum suamque vim exse-
rendam prauitati praeberi per legem scriptam,
quemadmodum hoc etiam per legem internam
fieri fatetur VII, 7-14. Vera eius sententia
est, ipsa vi legis externae animi prauitatem ad-
iuuari. Etsi enim legem mentis s. internam,
non externae, sed legi prauitatis (VII, 23.
VIII, 2.), sine dictamini appetitionis, h. e. in-
terno principio malo, opponit, neque di sertis
verbis externam internae, (quam tamen prae
illa legem Dei vocare solet, VU, 23. coli. 22.
25, VIII, 7.) repugnare dicit, veritus haud
dubie, ne quis hanc vimque noxiam, quam
lex scripta ex mala consilii eius interpretatione
acceperat, ad ipsum Deum auctorem referret;
tamen iisdem locis non obscure fignisicat, effi-
caciam legis internae per legem externam im-
pediri, atque hanc ipsam cum illa pugnare.
Loquitur enim de prauitatis imperio, tanquam
effectu legis externae necessario. Hoc liquido
apparet exeo, quod sormulis: liberari a lege
pec«
 
Annotationen