Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0127
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inflitut. div. 123
(Hebr. VIII, 9-12. X, 16. 17.); quod est ve-
rissimum. Sed Scriptura per eiusmodi praesa-
gia auctoritati suae nomotheticae ipsa mortem
ac interitum transitumque in didacticam , (tari—
quam in vitam nouam,) parauerat. Paulus igi-
tur, dum prouocat ad illum locum , auctorita-
tem quidem Scripturae, vt semper, sed didacti-
cam tamen sequitur, b, e. eam, quae non postu-
lat, vt scripto obediatur, etiam nondum Intel-
lecta aut probata vi et sententia morali, sed vt
lententia moralis cognoscatur, quam quisque
deinde libere probare et suam facere, et cuius
ope quisque argumentum scripti diiudicare et
ad se statumque suum transferre, et praetermit-
tendis iis, quae ad alia tempora aliamque con-
ditionem spectauerint, liberrime sequi possit q).
Sic igitur vsus est, aliosque vti docuit, Apo-
stolus codice sacro. Itaque discrimen, de quo
disputamus, probe tenuerit, necesse est.
Sed multi tamen erunt, qui, concessts reli-
quis, quae a nobis disputata sunt hactenus, ne-
gent aut dubitent, Paulum de eodem Legisla-
tionis et Institutionis discrimine, quod nos in-
telligamus, cogitasse. Existimabunt enim, Apo-
stolum repudiasse quidem in religionis discipiina
omnem sismoTcfav externam et ciuiiem, quae
Mo-
q) conf. Progr. quo discrimen legislationis et inslitutio-.
nis diuipae ab ivfo lefu agnitam ejfe probatur„
Viteb. i8q3
 
Annotationen