Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] V.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0147
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1 (JoY* A.II, ^-ii.

143
Qui his ornati essent diuersis dotibus, pares in-
ter se esse hactenus, quod omnes, quidquid ex
hoc genere' posiiderent , vni eidemque Deo de-
berent, Paullus maximfe docere instituit. Sa-
tis igitur erat, hanc hominum Christianorum
diuersitatem non impedire paritatem donorum j
nec erae necesse vt munerum quoque varietas
commemoraretur, cum in Ecclesia Corinthio-
rum nulla qnaeftio esset, an auditoribus magi-
stri, inter hos autem Aposloli ceteris essenfc
praeferendi? Quid denique de ordine dicamus,
quem eundem in vno vt in altero loco accurate
Paullus tenuerit? qui neque constans est , cum
v, 9. t« yjx^tG-fxctra. ixfidrm tcis dwdfie&j
ante, sed v. 28. .postppnantur, neque dotes lin-
gulae sint huiusmodi, vt vnice illi, non item
alteri, loco liue muneri tribui deberent. Apo-
stoli enim, vt hoc vtar, pariter excellebant 'yvw-
eei quam crocio., nec minus magni erant in sa-
nandis morbis et variarum linguarum vsu aut
facultate gubernandae Ecclesiae, quam in cete-
ris doctrinae prudentiaeque virtutibus. Nul-
lam igitur in vi harum facultatum declaranda
rationem huius commenti habebimus, quod eius
rei reperiendae viam impedit magis, quam li-
beram veri inuestigationem adiuuat.
Accedentibus autem nobis ad ipsum indi-
cem facultatum v. 8. primus occurrit A0T02
200>IA2 et AOroi FNnXEnS, in quo
vtroque, non dubito , orationis s. modi rerum
pro-
 
Annotationen