Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] V.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0166
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Nosfselt: in locum

162
propria Dei, altior omni natura humana, efse-
ctio. Quod quidem plerique nolunt, multas
etiam rationes afferunt, cur in loco nottro talis
quasi de caelo tactus minime admitti debeat;
illum autem insolentem naturae impetum, quo
extra se raptus homo videatur, optant potius
ac sumunt in istis, quos Paullus commemorat,
fuilse, quam docent, mihi certe non persuase-
runt. Tentemus igitur, an alia eaque para-
tiori via ad huius dotis naturam cognoscendam
peruenire possimus.
Nempe, cum Paullus ipsc vim verbi non
definierit, eius tamen partes descripserit quas-
dam, aut, quae hanc dotem attingerent, expo-
suerit cap. XIV.; haec aequum est in primis se-
qui, ita tamen, vt loquendi vsum in sacris li-
bris eorumque locis obuium non negligamus;
quem nili adhibuerimus quoque, probabilem
fortassis h. e. non absurdum loci nostri sensum,
sed notionem eam non reperiemus, quam Paul-
lus designare hoc verbo voluerit. Enimvero
ex isto capite XIV. tria licebit tamquam certa et
sixa, quasi tamquam quaedam principia, colli-
gere. Vnum, quod de facultate eloquendi,
liue cognita aut sensa cum aliis communicandi;
alterum, quod de perspicua oratione loquatur,
ca videlicet, quae percipi, non auribus tantum,
sed mente quoque ab audientibus nollit; terti-
um, de ea quae auditoribus vtilis, ad eosque
erudiendos consirmandosque apta reperiatur.
Quae
 
Annotationen