Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] V.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0167
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i Cor, XII, 4-11. 163
Quae quidem omnia in ha-: facultate commen-
danda complectitur \ersu 3., in quo 0 ngotpyi-
revoov, inquit, eivtycairois A«As7 oixodo/x^v y.al
'jsa.(JoLy.XY\Ttv v,vJ 'nctpcisA.vdi/xv, et per vniuer-
sam libri Tectionem ad hunc donorum vsum per-
tinentem persequitur, vt v. 5 6. sq. 1 3 sq. 25 et
ceteris. Haec itaque soia teneamus, nec Paulli
consilium peruertamus immiscenais aliis, quae
alias obuia quidem lint ab hac eius disputaticne
aliena, nisi hic aut illic intersperserjt, quae ad
cuiusque partis naturam arctius definiendam fa-
ciant. Dixeram autem, nihii inuita loquendi
consuetudine admitti debere. Nam, etsi no-
num est quodam motio hoc in loco 'irgotpynsiots
verbum, si ea spectaueris, quae hoc vno in ver-
bo Paullus coniunxit: nullus tamen scriptor,
qui quidem linguae, qua vtitur, satis peritus
sit, seque intelligi a lectoribus velit (quod Paul-
lum maxime voluisse satis doceat castigatio eo-
rum, qui lingua auditoribus incognita vteren-
tur), nullus, inquam, talis scriptor ita impru-
dens est, vt nouum sensum subiiciat verbo, qui
ab vsu loquendi prorsus abhorreat, nec sit qua-
dam quasi insicione in stirpem illatus; operam
dabit potius, vt illud, quod accessit ad vsitatam
significationem verbi, auctarium facile ab au-
dientibus legentibusue cognoscatur e partium
eius rei enumeratione, ex attributorum adie-
ctione , e lumine exemplorum, ceterisque hu-
ius generis , quibus bene obseruatis atque col-
lectis , nou diuinando aut coniectando, quod
L 2, saepe
 
Annotationen