Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0215
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Idumaeorum hijloria. 2,11
specialissimis caussis ad duas pluresue sibi iun-
gendas inducti essent. 13) Alter vero naeuus
fuit, quod priores vxores suas ex Cananaeis du-
xit, idque pariter contra maiorum suorum ac
paterna inprimis institnta, prout in Dissert. I,
de Oeconomia patriarchali XXVII p. 57. sqq.
ossendimus. Vnde , quum prioribus vxoribus
nondum acquiescens, tertiam superinducere ho-
mo effraenis constituisset, hanc (vt parentibus
comparate gratiorem rem facerent) ex Ismaelis
prosapia, ac adeo ex auito genere duxit v. 3.
coli. c. XXVIII, 8* 9* Videns Efauus, displi-
cere Cananitides Ifaaco patri fuo, profectus
ad Ismaelis familiam, duxit Mahalatkam, cet,
§. VI.
Filii Efaui, et siliae.
Porro N) Filii ex his vxoribus suscepti fue-
runt; 1) ex Fida quidem Eliphazus; 2) ex
Oholibama vero lehufchus, lalielanms, Cora*
chus; et 3) ex Basematha Rekuel. Hique
omnes nati sunt Esauo in regione Cananaea v. 5.
Quae circumslantia non otiosa eft, vti quidem
videri posiit, sed certo consilio ab auctore sacro
adiecta; nempe cum respectu ad Sehiritidem, in
quam deinceps cum familia et opibus suis Esau-
us concessit, v, 6. 7. et in qua nepotes ab his
filiis demum geniti, familiam eius amplisicarunt
v. 9. sqq. Innuitur ergo, idumaicae quidem
gentis incunabula in Cananaea quaerenda esse,
Q 2 ado«
 
Annotationen